Rozmiar: 15909 bajtów

1227. April 22. Lateran.

Gregor IX. nimmt das Nonnenkloster zu Rybnik in seinen Schutz.

Gregorius episcopus servus servorum dei, Dilectis in Christo filiabus Monialibus Monasterii de Rebenik Salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecte in Christo filie vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, Monasterium vestrum cum personis domino famulantibus in eodem, nec non cum omnibus bonis que idem Monasterium impresentiarum iuste ac pacifice possidet, aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se novent incursurum. Datum Lateran. X. Kal. Maij. Pontificatus nostri anno Primo.

Die Bleibulle ist verloren.
Auf dem umgeschlagenem Rande steht: Aston.
Hugo, I. 400.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów